COMESSATIO melius COMISSATIO

COMESSATIO melius COMISSATIO
COMESSATIO, melius COMISSATIO
secundum Aldum Manutium Iunior. in Orthogr. ratione, Leonardum Malaespinam et alios, quintus erat apud Veteres cibi capiendi modus, quô post cenam antequam cubitam irent, utebantur. Anglice forte a night drincking dicas. De ca Festus: Comissatio, inquit, a vicis quos Graeci κώμας dicunt, appellatur. In bis enim habitabant, priusquam oppida conderentur, quibus in locis alii alios convictûs causâ invitabant. Alii a comedendo vel comessando vocem deducunt etc. Hoc certum est, Comessationes antiquis probatas non fuisse. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 27. Hinc Comissator, qui post cenam in multam noctem convivium protrahit. A. Gellius, l. 4. c. 14. Mamiita ad Tribunos Pleb. provocavit, apud eos dixit, Commissatorem Mancinum ad aedes suas venisse, eum sibi fas recipere non fuisse, sed quum irrumperet, lapidibus depulsum. Et Liv. l. 40. c. 7. et seqq. ubi de hoc more a convivio comessandi, prolixe; Ibi enim post exercitum de more a Philippo Macedonum Rege lustratum, et simulacrum pugnae peractum, cui, Regii Iuvenes, Perseus et Demetrius, praeerant, convivium eô die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuisse narratur. Demetrius dein, Quin comissatum, inquit, ad fratrem imus? et iram eius, si qua ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostrâ lenimus. Quod cum per speculatores nuntiatum Perseo esset, etsi causa apparebat --- tamen infamandae rei causâ ianuam obserari iubet: et ex parte superiore aedium, versisque in viam fenestris, comissatores, tamquam ad caedem suam venientes, arcet. Quae inde sequuta tristia, vide apud eundem in seqq. Certe Comessari sen Comissari, Graecis Κωμάζειν est, per vicos vagari animi gratia. Theoctitus, Κομάσδω ποτι τὰν Α᾿μαρυλλίδα. Id a cena faciebant, ut remitterent animum post negotia diurna. Ientatione enim praeparcâ ac minimâ contenti, haud largius merendabant: prandium non magis lautum erat, saltem ut suo quisque in opere vites reficerent. Quô perfectô in sero diei largius sese accipiebant, tum uberiore epularum apparatu, tum familiarium atque affinium societate: unde Cena dicta, quod κοινῇ vescerentur: non privatô demensô diurnô. Tum igitur iuventus vacui temporis otiô atque licentiâ noctis abusa, secura imporiorum vel heri vel patroni vel parentum per κώμας, i. e. vicos discurrere: qui mos cum ipso nomine ad Latinos transiit. Atque inde ii lusus, quos vicatim exercerent, παρὰ τὴν ᾠδὴν καὶ τὰς κώμας, apte Comoediam dixêre: quoniam non in pascuis, aut in arvis, aut ad tumulos aut ad aras canerent. Haec Comoediae initia. Durabant autem istiusmodi Comessationes non numquam per totam noctem, uti de intempestiva incontinentia Philippi Macedonis habet Theopompus, Histor. l. 4. Καὶ πιὼν δὲ τηὸ νύκτα πᾶσαν, καὶ μεθυςθεὶς ἤδη πρὸς ἡμέραν ἐκῴμαζεν. Vide de Acerra facete canentem Martialem. Hinc Lucian. in Discategorumeno, Lunam ait splendere τοῖς κωμάζουσι. Adhibuisse vero et pueros, qui funali praelucerent, notissimum, uti observat Gronov. ad Senecae illud, Hippolytô, v. 444.
Menteni relaxa, noctibus festis facem
Attolle, curas Bacchus etc.
Itaque pro re nova miratur in Curculione Plauti Palinurus, quod Phaedromus ipse facem ferret, Actu 1. sc. 1. v. 9.
Tute tibi puer es, lautus luces cereum.
Vide quoque Petitum, Observat. l. 1. c. 2. etc. Vocis potro notionem Graeci expressêre, per aliud verbum βαλλἰζειν, de quo vide supra. Ne vero suô Numine careret haec intemperantia, Κῶμον, Comum, ei praefecêre: quam vocem legimus quoque apud Apostolum Galat. c. 5. v. 21. etc. Vide Scaligerum, Poetices l. 1. c. 5. uti de Comessatione Bacchi cum Bacchis et Satyris bacchantibus saltatâ, a Pylade, infra ubi de eo.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”